

Epistola Canonica B. Jacobi*
Caput 1: Versus 14
Unusquisque tentatur.Duo sunt genera tentationum: unum quod probat, secundum quod tentavit Deus Abraham. Aliud quod decipit, secundum quod Deus neminem tentat. Cum super fundamentum, lignum, fenum, stipulam aedificamus, diabolus superponit incendium. Aedificemus aurum, argentum, lapides pretiosos: et tentare non audebit; nec tamen omnino desistit, sed sedet in occultis ut interficiat innocentem.Generat mortem.Sicut qui tentatus superat, praemia vitae; ita qui concupiscentiis illectus superatur, merito ruinam mortis incurrit.